Charter Document - 02080065
Charter Number: | 02080065 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio Guillelmo capellano nostro abbati monasterii S Martini Eduensis salutem et apostolicam benedictionem Religionis nostre meretur honestas ut petitiones tuas per quas imminentibus tibi gravaminibus occurri et quicti tue consuli valeat quantum cum Deo possumus ad exauditionis gratiam admittamus Cum igitur sicut in nostra proposuisti presentia constitutus inter te et venerabilem fratrem nostrum episcopum Eduensem super exemptione ac subjectione monasterii tui causa sub nostro examine ventiletur nos tuis supplicationibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus ut hujus modi lite pendente per litteras a sede apostolica per ipsum episcopum impetratas vel etiam impetrandas non facientes de hoc quod lis pendeat mentionem nullum tibi et monasterio ipsi prejudicium generetur decernentes tam ipsas litteras quam etiam processus si qui per eas sunt habiti vel quos haberi contigerit penitus non valere Nulli ergo omnino hominum [] Datum Lateranni xi kal januarii pontificatus nostri anno secundo