Charter Document - 02080064

Charter Document - 02080064


Charter Number: 02080064
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati S Martini Nivernensis salutem et apostolicam benedictionem Sicut dilecti filii abbas capellanus noster et conventus monasterii S Martini Eduensis ordinis S Benedicti petitione monstrarant cum inter ipsos parte una et venerabilem fratrem nostrum episcopum Eduensem pendente lite hujus modi quasdam contra eos prejudiciales litteras et indulgentias nullam facientes mentionem quod lis sic penderet a sede apostolica super hiis dicitur impetrasse quare iidem abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt ut in hac parte indempnitati ejusdem monasterii paterna precavere sollicitudine curaremus Cum igitur lite pendente nihil debeat innovari discretioni tue per apostolica scripta mandamus quantum si est ita indulgentias et litteras hujusmodi contra eos sic impetratas vel etiam impetrandas ab ipso episcopo hujusmodi lite pendente et processus si qui sunt habiti per easdem auctoritate nostra denunties irritas et inanes contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Lateranni [] nonas decembris pontificatus nostri anno secundo