Charter Document - 02080060
Charter Number: | 02080060 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] Johannes humilis abbas totus que conventus S Germani Autissiodorensis salutem in eo qui salvos facit rectos corde Que multo duratura sunt tempore ne oblivione deleantur precipue cum ad salutem animarum et corporum proficiant dignum duximus litterarum apicibus commendare Ea propter cujusmodi [] societatem et amicitiam inter nos et religiosos viros abbatem et conventum S Martini Eduensis contraximus et firmavimus semper deinceps permanere firmam inter utrumque monasterium ad notititiam futurorum et presentium presente pagina infirmamus In primis enim ordinavimus et in nostro generali capitulo statuimus ut cum obitus alicujus fratris monasterii S Martini Eduensis nobis nunciatus fuerit officium fiet in conventu et unusquisque sacerdos unam missam pro fratre defuncto tenebitur celebrare Ceteri vero fratres qui ordinis inferioris sunt quinquaginta psalmos dicere tenebuntur Pro abbatibus vero monasterii cum obitus alicujus nobis nunciatus fuerit ternarium pro ipso de cetero faciemus sicut pro nostris abbatibus fieri consuevit Statuimus etiam et ordinavimus ut si aliquando contigerit quod aliqui fratres monasterii Eduensis sponte seu iracundia aut casu aliquo rationabili contingente monasterium suum exierint et ad monasterium nostrum declinaverint nobiscum commorari eis liceat quamdiu voluerint commorari Ordinavimus etiam et communi consilio decrevimus ut commune sit capitulum hinc et inde In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas Actum in capitulo nostro anno Domini MCCL mense augusto