Charter Document - 02080059

Charter Document - 02080059


Charter Number: 02080059
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Willermus ecclesie beati Martini Eduensis commissarius humilis totusque ecclesie ejusdem conventus universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod dilectus frater noster H de Chambum tunc temporis prior S Salvii impetravit a nobis quod nos concederemus ei quod unusquisque fratrum nostrorum cucullatorum tempore sancto Quadragesime quinque diebus in ebdomada scilicet die dominica die martii die mercurii die jovis die veneris propter solitum generale quod habere consueverunt in coquina nostra perciperet unum alecem et ad faciendum et supplendum assignavimus redditus et proventus provenientes de pratis que acquisivimus apud monasterium que sunt Arnulphi dicti Bovis et ejus uxoris Sciendum est preterea quod nullus clericus sive laicus qui prebendam monachalem habeat vel aliquam habere debeat in concessione dicti alecis nihil percipiet nisi ut superius dictum est cucullatus Preterea sciendum est quod prior dicte ecclesie contulit et concessit illuminari beate Marie Eduensi tres libras cere annuatim percipiendas super acquisitione quam habuit a domino Hugone dou Mes milite in villa de Senesi que movet de nostro feodo Et ut hoc ratum et inviolabile permaneat presentem cartulam sigillis nostris munitam fratribus nostris qui sigillum conventus custodiunt commisimus fideliter conservandam Actum est hoc anno Domini MCC quadragesimo nono mense januario