Charter Document - 02080058

Charter Document - 02080058


Charter Number: 02080058
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos officialis Eduensis notum facimus [] quod in presentia nostra constituti vir religiosus Guillelmus abbas S Martini Eduensis ex una parte et Guillelmus de Logiis miles Amelina uxor ejus Arnolinus et Guido liberi eorumdem ex altera tales pactiones et conventiones ad invicem habuerunt Videlicet quod dicti Guillelmus Amelina uxor ejus et liberi supradicti domum et prata de Arro et de Aucorrum cum appendiciis et pertinentiis ejusdem domus et omne jus quod habebant in aqua de Arro a ponte de Acorrum usque ad pontem S Martini terras etiam prata nemus et homines de Chamchauvain cum tenementis eorumdem et molendinum de Tarogne cum exclusa quod fuit quondam vigerie Eduensis que omnia emerant et adquisierant a domino Guidone de Arro canonico Belnensi precise vendiderunt quictaverunt et in perpetuum concesserunt abbati et ecclesie S Martini Eduensis pro novem viginti libris parisiensibus quas recognoverunt coram nobis se recepisse a dictis abbate et ecclesia supradicta in pecunia plenarie numerata Quittavit etiam dictus Guillelmus de Logiis miles dictis abbati et ecclesie S Martini Eduensis quicquid ab ipsis habebat et tenebat ad vitam suam Scilicet apud Arous apud Changes apud Creu apud Cranem et apud Espaigne Et de omnibus supradictis dictos abbatem et ecclesiam corporaliter investivit Sciendum est si quidem quod dicti abbas et ecclesia S Martini Eduensis pro predicta venditione et quittatione omnium predictorum cum supradictis novem viginti libris parisiensibus dederunt et concesserunt dicto Guillelmo et dicte Ameline uxori ejus ad vitam utriusque prioratum de Festo cum omnibus appendiciis et pertinentiis ejusdem prioratus excepto terragio de Ruince ad cujus terragii edificationem et meliorationem inter ipsos Guillelmum et Amelinam et abbatem et ecclesiam S Martini Eduensis communiter facient expensas et fructus per medium partientur Preterea dictum fuit et concordatum quod dicti Guillelmus et Amelina uxor ejus in dicto prioratu duos monachos dicte ecclesie tenebunt quibus necessaria ministrabunt De presentatione vero quam debet annuatim dictus prioratus de Festo conventui S Martini Eduensis in Vigilia Pasche floridi Guillelmus predictus et uxor ejus medietatem persolvent annuatim et abbas aliam medietatem Item dederunt eisdem Guillelmo et Ameline ad vitam ipsorum similiter quod habebant in decania de Sancto Gervasio Pro medietate vero terragii de Ruince [] abbas tenetur persolvere dicto conventui unum modium frumenti quem debet annuatim prioratus de Festo conventui supradicto Dictis vero Guillelmo et Amelina uxore ejus [] dictus prioratus de Festo cum pertinentiis et appendiciis ipsius terragium de Ruince et decima de Sancto Gervasio cum omni melioratione in dictis locis facta et omnia que ibidem fuerint adquisita statim sine reclamatione aliqua libere et absolute et sine debito aliquo ad sepe dictam ecclesiam S Martini revertentur omni obstaculo juris civilis seu canonici pretermisso Res autem predictas vel aliquid ex predictis memorati Guillelmus et Amelina uxor ejus per juramentum ipsorum corporaliter prestitum alienare obligare seu ad censum dare non poterunt immo alienata pro posse suo revocabunt Insuper sciendum est quod pro anniversariis dictorum Guillelmi et Ameline uxoris in ecclesia S Martini Eduensis annuatim faciendis ille qui tenebit terram de Chamchauvain viginti solidos conventui annuatim persolvet et dictus Guillelmus de Logiis miles alios viginti solidos in terra sua ipsa dicto conventui assignabit Hec omnia vero prenominata de Arro de Chamchauvain cum appendiciis et pertinenciis eorumdem tenetur sepe dictus Guillelmus de Logiis miles facere laudari dictis abbati et ecclesie a domino Odino Fourgeu et ejus uxore domino Hugone de Castrimoroni et ejus uxore militibus Hugone de Chaalli domicello et ejus uxore et a domino Guidone de Arro canonico Belnensi et ab abbatissa et conventu S Johannis Eduensis et de hujusmodi pactionibus et conventionibus supradictis dicti abbas et ecclesia S Martini Eduensis litteras domini episcopi Eduensis et ducis Burgundie et Ducisse debent habere quas supradicti Guillelmus et Amelina ejus uxor et Arnolinus et Guido filii eorumdem precipient sigillari In cujus rei robur et testimonium ad instantiam et preces dictorum Guillelmi de Logiis militis Ameline uxoris ejus Arnolini et Guidonis liberorum eorumdem presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum Datum anno Domini MCCXLVIII mense martio