Charter Document - 02080057

Charter Document - 02080057


Charter Number: 02080057
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Willelmus abbas totusque S Martini conventus notum facimus quod cum Odo maior de Mareio et Sarrona uxor ejus nobis dederint et in puram et perpetuam elemosynam concesserint quidquid habebant apud Mareium et in territorio et appendiciis de Mareio tam in maioria quam terris pratis vineis [] Nos vero non immemores hujus donationis et concessionis omnia supradicta dictis Odoni et Sarrone uxori ejus dedimus et concessimus ad vitam suam tantummodo et liberis dicti Odonis si quos de dicta Sarrona vel de alia uxore legitima habuerit in perpetuum et sine aliqua reclamatione pacifice possidenda et habenda et omnia predicta a nobis tenebunt et servitium nobis reddent quod dictus Odo nobis debebat pro predictis antequam predictam eleemosynam nobis fecissent ita quod si dictus Odo vel liberi dicti Odonis sine liberis decedant predicta superius expressa ad nos libere et absolute revertentur Dictum fuit si quidem et a nobis concessum quod si dictus maior sine liberis decesserit vivente Sarrona uxore sua vel si ipse religionem intrare voluerit nos pro donatione et concessione quam dicta Sarrona nobis fecit de rebus supradictis et pro dote sua que nobis remanebit dedimus et concessimus eidem Sarrone unam prebendam in pane et vino tanquam uni ex monachis nostris in ecclesia nostra ad vitam suam tantummodo pacifice possidendam et habendam quamdiu in villa nostra S Martini sub dominio et juridictione nostra manserit sine reclamatione alterius domini Sciendum est siquidem quod dictus Odo antequam predictam eleemosynam nobis fecisset et predicta nobis concessisset non percipiebat in dicta majoria et terris et pratis dicte majorie et in vino consuetudinali nisi quartam partem et nos alias tres partes percipiebamus et percipere debebamus In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine jam dictis Odoni et Sarrone tradidimus sigillatas Actum anno domini MCC quadragesimo sexto