Charter Document - 02080055
Charter Number: | 02080055 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii S Martini Eduensis salutem et apostolicam benedictionem Licet in Beneficiis sit plenissima juxta sanctiones apostolicas interpretatio facienda quia tamen intentionis nostre non est ut Siquando super providendo alicui in certa pecunie summa scripta nostra dirigimus debent ei pro quo scribitur in pensione aliqua sed in ecclesiasticis solummodo beneficiis provideri presenti decreto statuimus ut nullus per litteras apostolicas super cujusque provisione impetratas seu etiam impetrandas ad providendum in qua viscumque pensione compelli valeat nisi expressam littere de pensione fecerint mentionem Nulli ergo [] Datum Lugduni XIII kal julii pontificatus nostri anno tertio