Charter Document - 02080053

Charter Document - 02080053


Charter Number: 02080053
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1248
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nos magister Stephanus officialis et canonicus Eduensis notum [] quod dominus Guido de Arro canonicus Belnensis et Avalonensis laude et assensu Oydini Lorgiol militis et Aaliz uxoris et domini Hugonis de Castronovo et Castellane uxoris ejus domum et prata de Arro et de Accorron cum appendiciis et pertinenciis ejusdem domus et jus quod habebat in aqua de Arro viro religioso Guillelmo abbati et ecclesie S Martini Eduensis pro quinquaginta libris parisiensium titulo pignoris obligavit quas a dictis abbate et ecclesia recognovit se recepisse et habuisse in pecunia numerata Et de omnibus predictis abbatem et ecclesiam corporaliter investivit quam domum et omnia superius nominata dictus Guido sicut nobis per ejus confessionem constitit a dictis abbate et ecclesia beati Martini Eduensis in feodum tenebat Sciendum est siquidem quod ante predictam obligationem memorati abbas et ecclesia in predictis pratis quartam partem percipiebant et in perpetuum percipere debent pro jure quod in molendinis juxta domum predictam sitis habebant et jus et piscationem in aqua in sex festis vigilia et ante vigiliam sicut continetur in litteris nobilis viri bone memorie Hugonis ducis Burgundie inde confectis Hanc autem gageriam dictus Guido juramento prestito corporali tenetur jam dictis abbati et ecclesie contra omnes fideliter et efficaciter garantire et contra dictam gageriam et obligationem per se aut per alium non venient in futurum Et a nobis impetraverunt quod si contra predictam gageriam venire presumpserint illos ad observationem predicte gagerie monitione premissa per censuram ecclesiasticam compelleremus Sciendum est preterea quod si durante gageria predictam domum de Arro deteriorari contigerit dicti abbas et ecclesia dicto Guidoni vel suis []