Charter Document - 02080051

Charter Document - 02080051


Charter Number: 02080051
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guillelmus Montis S Joannis dominus notum facio universis presentes litteras inspecturis quod dominus Galterius miles in mea presentia constitutus laude et assensu nobilis domine videlicet Dannum uxoris sue precise vendidit in perpetuum quictavit religiosis viris abbati et conventui Beati Martini Eduensis terram que vocatur terra de Corcelles sitam subtus Mareium ad dictum militem pleno et hereditario jure pertinentem et etiam census quos habebat et habere poterat aut debebat in terris et pratis circumadjacentibus et totam terram quam habebat et tenebat in territorio de Mareio super et subtus cheminum usque ad aquam per quod cheminum itur a Monte S Johannis apud Missereium totam dictam terram et dictos census et omnia supradicta libere absolute et integre a dictis abbate et ecclesia S Martini Eduensis perpetuum possidenda pacifice et habenda pro centum libris turonensibus quam pecuniam dictus miles in presentia mea recognovit se a dicto abbate habuisse et recepisse in pecunia numerata Dedit etiam et concessit dictus G Miles laude et assensu uxoris sue dictis abbati et conventui terciam partem totius decime de Montiniaco tam bladi quam vini pro decima quam dicti abbas et conventus habebant in terciis et corveis de Oygniaco et dou Peis et pro anniversario suo de viginti solidis die obitus sui in ecclesia beati Martini Eduensis annuatim faciendo Promiserunt autem dictus G et dicta D uxor ejusdem corporali prestito sacramento se predicte venditioni non contraire [] Actum anno Domini MCC quadragesimo mense maii