Charter Document - 02080050

Charter Document - 02080050


Charter Number: 02080050
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos Willelmus abbas et conventus S Martini Eduensis universis ad quos presens scriptum pervenerit noticiam rei geste Anno Domini MCCXXXVI nos Willelmus abbas cum fratribus nostris die secundo Epiphanie in capitulo nostro Edue residentes et de negotiis nostris tractatum inter nos habentes de clausura et de muris nostris colloquium habuimus Exponentes inter nos dampna et opprobria que ecclesia nostra pro defectu clausure multotiens sustinuerat utpote quandoque per latrones quandoque per fugitivos tandem inspiratione divina ut credimus inter nos ita fuit concordatum et premissum quod nos Willelmus abbas et illi quorum nomina hic inferius subnotabuntur in hoc conveniremus quod nos ad constructionem murorum de bonis nobis commissis quadraginta libras divionenses per duos annos persolvemus primo videlicet anno viginti et secundo viginti ceteri vero fratres primo anno decem et secundo decem Dictum vero fuit quod si aliquis ipsorum qui ad hoc se obligaverunt ante solutionem dicte pecunie decesserit administratio quam ipse tenebat illa die tenebitur ad hoc implendum Nos vero pari consensu et voluntate omnium nostrorum dictis fratribus qui ad hoc se obligaverunt concessimus quod post obitum suum prebendam unam monachalem sicuti viventes habebant integre habebunt et prebenda illa cuidam sacerdoti ceteris scientibus conferetur qui pro salute anime illius qui decesserit missam juxta posse suum anno illo cotidie celebrabit Hec sunt autem nomina ipsorum Willelmus abbas Hugo de Lucenay Petrus prior Hugo Messei Guido prior de Monasterio Hugo prior de S Salvio Hugo de Barnai Burdinus Radulphus Daguinel Petrus de Commine Bartholomeus de Flavine Guillelmus prior de Thilio Guillelmus prior de Marmane Stephanus de Tribus aquis Hugo de Arneto Jofridus de Anziaco Girardus elemosinarius Willelmus cantor Radulphus Ponsart In cujus rei notitiam ne tam laudabile opus pro defectu dicte solutionis effectum non sortiatur et ne dicti fratres beneficio eisdem promisso priventur presentem cartulam sigillis nostris dignum duximus corroborandam et eam sacriste nostro precepimus conservandam Actum anno gratie MCCXXXVI in crastino S Martini hyemalis