Charter Document - 02080048

Charter Document - 02080048


Charter Number: 02080048
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus quod cum controversia verteretur inter venerabillimum abbatem et conventum beati Martini Eduensis ex una parte et magistrum et fratres tam leprosos quam sanos domus leprosorum Avallonis ex altera super terris dictorum abbatis et conventus de quibus prefati fratres domus leprosorum reddebant tercias dictis abbati et conventui seu mandato ipsorum et prenominati abbas et conventus allegantes consuetudinem Burgundie [] et sumptibus eas vellent excolere et ad usus suos assumere et etiam illa controversia que fiebat super molendino de Mendyon et appendiciis ejus pacificata sunt in hunc modum quod dicti abbas et conventus tertiam partem dictarum terrarum tercialium quas fratres dicte domus leprosorum tunc temporis possidebant in perpetuum pacifice possidebunt Prefate vero domus fratres alias duas partes pacifice possidebunt ita tamen quod ipsi persolvent tertias dictis abbati et conventui seu mandato ipsorum sicut reddere consueverant et preterea duodecim denarios censuales annuatim ad festum sancti Remigii de prefatis duobus partibus terrarum tercialium Alias autem terras et prata seu possessiones quas dicti fratres ad censum tenebant a dicto abbate et conventu pacifice possidebunt annuatim dictis abbate et conventui censu persoluto Dederunt autem dicti fratres leprosorum duo jugera terre sita inter stagnum Avallonis et viam que ducit ad Agneolum dictis abbati et conventui in perpetuum possidenda Prefatum etiam molendinum de Mendyon cum appendiciis ejus dicti fratres leprosorum in perpetuum possidebunt Statutum vero fuit quod de cetero fratres dicte domus leprosorum nullo modo poterunt adquirere possessionem aliquam in censuali terra dictorum abbatis et conventus nec terciali nisi de consensu et voluntate ipsorum nec dicti abbas et conventus in territorio dicte domus leprosorum sine voluntate et assensu illorum Quod ut ratum habeatur presentem paginam sigillo nostro roboravimus Actum anno Domini MCCXXXII mense octobris