Charter Document - 02080047
Charter Number: | 02080047 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Johannes comes Cabilonensis notum facio quod de omnibus querelis quas habebam contra abbatem et conventum beati Martini Eduensis super jure quod petebam in prioratibus et hominibus de Bragniaco et de Chenoves pacificatum est penitus in hunc modum Bragniacum et Chenoves et appendicie dictarum villarum sunt de mea garda de baronnia comitatus cabilonensis Pro procuratione vero quam habeo in terra et hominibus de Bragniaco septem libras fortium Silviniacensium vel valorem annuatim tantummodo habere debeo quas prior Bragniaci quicumque sit ab hominibus dicte terre levabit et mihi vel mandato meo tradet ante mensem novembris postquam requisitus fuerit Prepositus siquidem meus de Quadrella a quolibet homine dicte terre Bragniaci guanagium boum habente unum bichetum siliginis ad mensuram Bragniaci singulis annis habebit de aliis siquidem hominibus boves non habentibus et qui domos habent dimidium bichetum Et sciendum quod non ego nec cacepoli nec alii servientes mei quicumque sint aliam messem nec aliquid aliud pro messe possumus vel debemus a dictis hominibus coagere petere vel habere Homines vero morantes intra civiterium vel clausuram Bragniaci et etiam illi qui morantur in manso Vincentii Ruffi in expeditionem meam ibunt sicut consueverunt Ceteri vero morantes extra civitterium vel clausuram non ibunt nisi ad communem clamorem terre vel quando totus comitatus meus ibit Si autem vinum meum quarrigare voluero ad ipsum quarrigandum prior Bragniaci ad instantiam meam accomodabit mihi vel in anno quarrannum sue terre quod extra comitatum meum ducere non debeo nec possum Justicia vero totius terre Bragniaci erit prioris dicti loci excepta justicia homicidii adulterii raptus latrocinii vel effusionis sanguinis ictu gladii grossi baculi vel lapidis effusi Quantum justiciarum emende erunt equaliter communes mei et prioris Bragniaci Ego siquidem nullum prepositum ibidem habere debeo vel aliquem servientem sed coram mandato meo et coram dicto priore vel ejus mandato dicte emende apud Bragniacum deducentur quibus emendis coram eis deductis cum pro eis levandis ibidem mandatum meum necesse fuerit evenire meam levabit tantum modo portionem Si que vero forefacta in domo prioris vel in accinctu et clausura dicte domus aut in monasterio perpetrata fuerint ego ex eis nullam emendam habeo sed ipsa erit proprie prioris excepta justicia homicidii ibidem facti que mihi et prioris erit communis sicut superius continetur De rebus siquidem de Chenoves pacificatum est sub hac forma quod contra tenorem carte B matris mee super hoc facte venire non possum nec debeo immo quidquid in ea continetur hoc servare teneor fideliter et tenere hoc addito quod dictis monachis ad quemcumque locum voluerint vina sua et bladum suum ducere et quarrigare libere licebit sine contradictione mei et meorum et vina hominum dictorum monachorum ubicumque sint in mea custodia capere non debeo nec saisire Domus siquidem et prior de Chenoves et homines dicti prioris in nemoribus de Braneio usagium suum libere et absolute in perpetuum habebunt sicut actenus habuerunt Omnis autem justicia in domo dicti prioris et monachorum de Chenoves et clausura dicte domus erit dicti prioris excepta justicia homicidii et mutilationis membrorum que mihi et dicto priori erit communis minore justicia de Chenoves et de appendiciis dictis monachis remanente Porro quotiescumque de predictis homagium faciam dicto abbati S Martini vel successores mei idem abbas tenetur mihi persolvere tantummodo septem libras monete currentis de quibus septem libris centum solidi capientur in hominibus de Bragniaco et quadraginta in hominibus de Chenoves et sciendum quod res prenominatas que ad me spectant sicut supra dictum est habeo tantummodo in ipsis locis et eis contentus sum ita tamen quod si mihi necesse fuerit habeo et habere debeo ad domum Bragniaci recursum universis rebus aliis cessante omni contradictione dicto abbati et monachis remanentibus libere pacifice et quiete Et notandum est quod pro hiis que in dictis locis habeo tenemur tam ego quam successores mei omnia jura sua in dictis locis dictis monachis salvare et firmiter et fideliter custodire et ne dicta ecclesia S Martini Eduensis a me vel a successoribus meis in aliquo infestetur [] Anno Domini MCCXXXII