Charter Document - 02080045

Charter Document - 02080045


Charter Number: 02080045
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nos Bertrandus archidiaconus Belnensis et Ego Hugo archipresbyter Eduensis notum facimus quod Guillelmus de Prangeyo domicellus recognoscens quod quidquid ipse habet apud Meriol et etiam quicquid alteri ibidem in feodum ab ipso tenent est de feodo ecclesie S Martini Eduensis Illud totum obligavit pro viginti quinque libris divionensibus Gaufrido tunc priori Morvantii que omnia dictus prior tenere debet nomine venerabilis viri Guillelmi abbatis ecclesie supradicte quam obligationem dictus Guillelmus fide prestita dicto priori et predicte ecclesie contra omnes tenetur bona fide garantire