Charter Document - 02080042

Charter Document - 02080042


Charter Number: 02080042
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Beatrix comitissa Cabilonensis omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod cum contentio verteretur inter me ex una parte et Willelmum abbatem S Martini Eduensis ex alia super duodecim mansis sitis in territorio de Chenovis qui dicuntur mansi Cumtaut in inquisitionem hominum meorum et suorum Repertum fuit et cognitum quod in hominibus qui tenent eosdem mansos singulis annis tantum[] habere debeo triginta solidos currentis monete ad carnis previum et alios triginta solidos in nundinis Cabilonis pro collecta quos prepositus meus et prior et prepositus S Martini de Chenovis ponere debent super homines et prepositus meus debet eos levare cum aliis costumis quas in eisdem mansis herbergiatis habeo et propter hoc habebit ad quemque terminum duodecim denarios De mansis vero hermis inquisitum fuit et cognitum quod prior de Chenovis debet eos in manu sua tenere donec sint herbergiati sine aliquibus costumis nobis reddendis Si vero mansionarii ibidem advenerint prior debet illos herbergiare in dictis mansis et si per nimium intragium aut per defectum prioris ad herbergiandum remanserint prepositus meus salvo jure et salvis costumis abbatis ipsos herbergiare poterit Sciendum vero est quod in clauso S Martini de Chenovis nec in aliis vineis que sunt abbatis et monachorum nullas costumas habeo vini nec habere debeo Ut autem hec rata et firma habeantur presentes litteras sigilli mei munimime jam dictis abbati et monachis tradidi roboratas Actum anno gratie MCC vicesimo sexto mense augusti