Charter Document - 02080041

Charter Document - 02080041


Charter Number: 02080041
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1226
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Robertus Dei gracia Claromontensis episcopus universis presentes litteras inspecturis rei geste notitiam cum salute Universitatem nostram scire volumus quod vir venerabilis Guillelmus abbas sancti Martini Eduensis et conventus ejusdem ecclesie pari assensu et unanimi voluntate nos et dominum ducem Burgundie post decessum nostrum associaverunt in guardam ville ipsorum que dicitur de Marmagnam sub hac forma Dicti abbas et conventus retinuerunt sibi feodum Bartholomei de Favetris quod ab eisdem tenet et omnia que sunt apud alios domum suam et ecclesiam cum omnibus pertinenciis suis decimas suas furnum cum molendinis pratum suum summagium cum portagio et hec omnia que ibidem sunt ita prorsus sibi libere et absolute remanent quod nos vel dominus dux in eis nullam debemus percipere porcionem Et notandum quod prepositus quem ibidem habebimus et prior eorum quem ibi instituerint fidelitatem sibi invicem debent jurare et de jure utriusque partis bona fide servando et utrique parti fideliter reservando Prior siquidem eorum vel mandatum ejus et noster prepositus omnia jura ville et omnem justiciam cum universis rebus reditibus et proventibus qui capiuntur in eadem villa et in appendiciis ejus exceptis illis omnibus que superius sibi retinuerunt dicti abbas et conventus communiter colligent et tenebunt Porcionem siquidem unam dicte ville non possumus amodiare nec ad censum concedere nostro preposito vel alicui alteri sine dicti abbatis voluntate pariter et mandato nec preposito nostro sine priore vel ejus mandato vel priori sine preposito licebit retinere aliquos homines undecumque venerint nec de terris vel de mansis seu rebus aliis aliquid assensire Quorum altero absente si forte clamor ibidem advenerit vel emerserit is qui presens fuerit prior venerabilis aut mandatum suum seu noster prepositus querelantes obligare poterit et provide caucionem recipere Sed per se sine suo compare rem per jus deducere non poterit nec clamore capere vel levare In dicta siquidem villa vel in hominibus ibidem manentibus collectam vel questam aut exactionem aliquam non possumus vel debemus facere nec homines ejusdem ville in exercitum vel ad aliquam expeditionem ducere nisi pro proprio ville negocio sine mandato abbatis Noster etiam prepositus nisi ad peticionem abbatis eorum proprios homines undecumque venerint non potest villa tenus retinere Quicquid siquidem in parochia de Marmagne aqquisierimus et quicquid jam dicti abbas et conventus ibidem aqquisierint preter dictum feodum Bartholomei de Favetris nobis et domino duci et jam dictis abbati et conventui in communitate perpetuo remanebit Nos siquidem et dominus dux ob hanc societatem quam prefati abbas et conventus nobis fecerunt per nostram defensionem et patrocinium nostrum dictam villam cum hominibus et omni jure dictorum abbatis et conventus eamdem villam pertinentibus tam intus quam exterius custodire tenemur pariter et servare Sciendum est preterea quod nos vel dominus dux dictam villam nec ejus pertinencias extra manus nostras mittere non possumus nec fructus seu proventus aut reditus ejusdem ad tempus conferre alicui nec in feodum concedere Sed ad proprium ducatus dominium debet perpetuo remanere Porro si clausuram lapideam ibidem facere nos voluerimus non possumus abbatem et conventum compellere ad aliquas missiones ibi faciendas ad dictam clausuram vel fortereciam nisi de ipsorum propria voluntate Si vero ligneam clausuram ibidem destruxerimus unam banchiam in quolibet latere pontis tenebuntur facere et omnem pontem planum Nos autem in universis rebus quas habemus in eadem villa et in appendiciis tam aqquisitis quam aqquirendis associamus dictum abbatem et conventum promittentes eisdem et omnino deconcedentes quod omnia jura sua in eadem villa et in appendiciis et in omnibus rebus eorum quas sibi specialiter retinuerunt sicut superius est annotatum eisdem manutenebimus et observabimus bona fide et quod homines eorum vel alios non suscipiemus manutenendos in eorumdem abbatis et conventus incommodum et jatturam In cujus rei noticiam venerabilis in exemplo prioris Guidonis Dei gracia Eduensis episcopus ad preces nostras et instanciam presentibus litteris sigillum suum apposuit Nos vero presentes litteras sigillo nostro confirmatas prefatis abbati et conventui contulimus in hujus rei testimonium et munimentum Datum Eduis anno dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo vicesimo sexto tertio kalend aprilis