Charter Document - 02080037
Charter Number: | 02080037 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gautherius Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus quod cum esset controversia inter Hugonem abbatem et monachos S Martini Eduensis ex una parte et Guidonam de Estam ex alia super quamdam domum quam dictus Guido fecerat apud Cellam ita concordata fuit [] Guido recognovit domum illam esse factam in jure ecclesie Habito vero amicorum suorum consilio dictam domum cum appendiciis ecclesie concessit et quittavit sine aliqua suorum resquisitione in perpetuum remandendam Dictum vero fuit quod deinceps et in posterum ipse Guido neque sui heredes in valle Celle in terra sua neque in alia ab aliquo adquisita domum possit facere neque stagium vel mansionem suam habere etiam in domo alicujus nisi forte tempore messis et vindemiarum vel pro alia aliqua necessitate evidenti et si super his discordia esset ad cognitionem nostram aut successorum nostrorum emendaretur Super hoc autem mete statute sunt et nominate infra quas sicut superius dictum est domum facere vel mansionem habere non debet Que mete ita sunt posite a cruce de Bebis usque ad Tilleu et inde ad Aignal et inde ad quadruvium de Misees et inde ad quadravium de Corteclox et inde ad Changuntant et inde ad Varoles et inde ad Roclenes Hoc totum predictus Guido juravit se bona fide tenere et frater ejus Hugo hoc laudavit et concessit et bona fide tenere juravit et Mora uxor dicti Guidonis hoc laudavit et concessit et a nobis petierunt quod si de pactionibus prescriptis in aliquo resilirent ipsos per censuram ecclesiasticam ad condignam satisfactionem compelleremus [] MCC vicessimo