Charter Document - 02080036
Charter Number: | 02080036 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo abbas ecclesie Sancti Martini Eduensis [] Universitati nostre notum facimus quod Guyrez maritus Petronille Maulaitant de burgo S Johannis Eduensis in presentia nostra et in presentia multorum prudentium virorum constitutus precise vendidit pro quater viginti libris divionensis monete et in perpetuum quittavit Hugoni de Coma et heredibus ipsius mansum Stephani de Muyse cum omnibus appendiciis ejusdem mansi et quicquid ipse scilicet idem Guyrez habebat de jure hereditario apud Chamceigniacum presente et hanc venditionem et quittationem laudante Guidone de Quinceyo milite a quo idem Guyrez supradictus in feodo et casamento tenebat omnia supradicta ita tamen quod idem Guido miles recepit in hominem suum de rebus supranominatis Hugonem de Coma memoratum Hec etiam concesserunt atque laudaverunt Mascherons soror sepefati Guyrez et Jacobus famulus vigerii maritus ipsius et Girardus cognominatus Guyrez pater ipsius Guyrez predicti In cujus rei testimonium ad instantiam sepedicti Guyrez et suorum amicorum prenominatorum et ad preces ipsius predicti Guidonis militis et ad petitionem Hugonis de Coma presentem cartam sigillo nostro firmavimus Actum anno Verbi incarnati MCCXXI VII idus junii