Charter Document - 02080034

Charter Document - 02080034


Charter Number: 02080034
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Richeldis S Johannis Eduensis abbatissa notum facio quod Petrus Mainmonz pro remedio anime sue et antecessorum suorum et pro se ipso in fratrem et monachum recipiendo donavit et concessit in perpetuum Deo et ecclesie S Martini Eduensis domum suam cum viridario illam scilicet quam novissime edificavit que coherens est domui Henrici de Bannis Domus vero illa debet dimidiam Gallinam et tres obolos de censu domui Dei de Edua in Marcio et pro tali censu debet eadem domus Dei prefatam domum ecclesie S Martini garantire Si vero dicta domus Dei de ista garantia defecerit ecclesia S Martini reddet ecclesie vel abbatisse S Johannis Eduensis vel ejus mandato prenominatum censum et sic sempiternum occasione proposita prefatam domum pacifice possidebit Hanc donationem laudavit et concessit Gauterius filius memorati Petri Mainmonz Hoc etiam laudavit Auda uxor Guillelmi minoris filii ipsius Petri Et quia idem Guillelmus absens erat tempore quo hec acta sunt promisit Petrus pater suus quod donationem istam si necesse fuerit faciet eum laudare cum contigerit eum repatriare ad removendum que totius litis et calumpnie fornicem sepedicti Petri precibus inducta presentem cartulam sigillo meo firmatam tradidi viro venerabili Hugoni S Martini Eduensis abbati et conventui ejusdem loci Acta sunt hec tempore ipsius Hugonis abbatis Dominice incarnationis anno MCCXVIII