Charter Document - 02080032

Charter Document - 02080032


Charter Number: 02080032
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo dux Burgundie notum fieri volo quod ego dedi et concessi in perpetuum Deo et ecclesie beati Martini Eduensis et monachis ibidem deo famulantibus ad petitionem Hugonis abbatis feodum totum quod Hugo de Braci vicecomes de me tenebat in vita sua apud Estaubles scilicet terram et homines et tenementa eorum integre Dicto vero Hugone defuncto abbatem et monachos de toto prenominato feodo integre investiri feci qui plenarie investiti ad preces meas dederunt eumdem feodum Symoni de Sauci militi solummodo in vita sua habendum et tenendum in hominium de jam dicte ecclesie abbate retento etiam de ipso feodo ad ecclesiam quodam homine Evrardo nomine et heredibus suis cum toto tenemento suo Dictum vero fuit et per manum meam concordatum quod post obitum prenominati Symonis totum feodum sicut prescriptum est scilicet terra et homines et tenementa eorum integre ad sepe dictos abbatem et monachos et ad prioratum suum Avalonis in pace revertantur sine aliqua uxoris ejusdem Symonis vel filiorum vel heredum vel parentum suorum requisicione vel contradicto Prenominatus vero Symon coram me eisdem abbati et monachis promisit quod si aliqua ad dagnum ecclesie super hoc illo feodo mota fuerit querela vel calumpnia a quocumque sit mota eam tenetur pacificare ita quod post ejus decessum ecclesia super hoc in pacifica et quieta possessione remaneat Item dictum fuit quod heredes ipsius Symonis quicumque terram et hereditatem suam post eum tenuerint hoc idem tenentur garantire et pacificare ecclesie et monachis de omnibus querelis et calumpniis sicut et ipse Symon eidem ecclesie tenebatur et de hiis omnibus prescriptis conventionibus tenendis firmiter et observandis jam dictus Symon me responsorem in manu abbatis et monachorum statuit super totam terram suam quod quicumque eam tenuerit me super hoc in pace mittat Et ut firmum et indiscusse hoc totum teneatur ad instanciam ipsius Symonis presentem cartulam sigillo meo munitam eidem abbati tradidi anno MCCIX