Charter Document - 02080026
Charter Number: | 02080026 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia S Martini Eduensis abbas totusque ecclesie nostre conventus notum facimus quod nos dedimus et concessimus care nostre Guiboz viginti solidos quos habebamus in ecclesia nostra de Monestei et quinque in ecclesia nostra de Solmanno et quinque in ecclesia S Pantaleonis perpetuo habendos quos eleemosynarius noster in manu sua habebit quos ita annuatim dividet viginti solidos ipsa die qua anniversarium ejus in ecclesia nostra celebrabitur conventus ad procurationem habebit Reliquos decem solidos duo sacerdotes qui ad missam pro ea celebrandam deputati sunt annuatim habebunt Concessimus siquidem prenominate Guiboz quemdam sextarium olei in prioratu nostro de Grangiis quem prior de Grangiis eleemosynario nostro ad mensuram Edue apud Eduam in vigilia S Andree reddet quem conventus in adventu et in quadragesima in fabris habebit [] Actum est hoc in capitulo nostro in crastino S Martini hyemalis anno incarnati Verbi MCXCVII