Charter Document - 02080023
Charter Number: | 02080023 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis notum fieri volumus quod ego Gaufridus abbas S Martini Eduensis et nobilissimus vir Simon dominus castri de Synemuro in locum unum convenientes de feodis quos ab ecclesia nostra antecessores sui et ipse habere debebant in hunc modum concordavimus quicquid habebat in villa Tilii et in territorio ville in dominio et in casamento et quicquid dominus Gaufridus Dalmacii ab ipso tenebat in villa Enziaci et in adjacentiis ville feodi nostri fuisse et esse publice recognovit Alia si que antecessores sui a nostris habuerant in salvamentis terrarum et hominum beati Martini in eodem modo recognovit Nos autem consilio fratrum nostrorum ad hos feodos adcrevimus casamentum quod dominus Lambertus de Flay et Theobaudus de Amblena apud Meletacum et alibi a nobis habebant Ex his itaque hominium cum fidelitate fecit et fidelitatem in capitulo nostro Edue sacramento firmavit et ut sic a successoribus suis omni tempore fieri debeat concessit Verum nos concessimus quod quotiens hominum mutationes nostrorum sive suorum successorum fieri contigerit totiens persolvent septem libras communis ipsius terre monete que accipientur in hominibus in ipsis casamentis manentibus Hec quidem conventione concordata sunt ne domino castri de Sinemuro nostra casamenta de sua manu ad aliam transfere unquam liceat Nec nos hominium istud extra manum suam mutare possumus Hec omnia ducissa uxor sua et frater ejus Dalmatius laudaverunt et concesserunt Et ut hoc ratum et firmum in posterum habeant prescripti Symonis domini de Synemuro sigillo et nostro et capituli nostri confirmata hec carta per cyrographum divisa est quam quisque nostrum penes se retinere disposuit concordantes invicem quod si forte aliquis perire vel non apparere istarum cartarum contigerit cum sigillis nostris apparens robur et efficaciam tenendi idipsum quod hic scriptum est tempore nostrum et successorum nostrorum firmitatem habeat Factum est hoc anno incarnati Verbi MCLXXXX regnante Philippo rege in Gallia Hugone duce Burgundie et comite Albonii existente Gauterio episcopatum Eduensem tenente