Charter Document - 02080017

Charter Document - 02080017


Charter Number: 02080017
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Bernardus Dei gratia Nivernensis episcopus Cum clericis nostris Nivernensibus cum essemus adiit presentiam nostram dilectus noster B venerabilis abbas S Martini Eduensis rogans humiliter ac deposcens ut ecclesias in episcopatu nostro constitutas quas antecessores sui predicti loci abbates temporibus predecessorum et nostro tenuerant sibi et ecclesie sibi commisse laudaremus et confirmaremus Nos vero consilio cum clericis nostris habito diligentius atque liberius ejus peticioni annuimus quod ipsum in preces obnixius perseverare conspeximus Quod petebat itaque commisimus et eas nominibus notare voluimus videlicet in prioratu de Monasterio ecclesiam de Castello super Alericum capellam S Augustini et ecclesiam de Mornaco ecclesiam de Livriaco ecclesiam de Pressiaco ecclesiam de Langerono ecclesiam de Azeiaco ecclesiam de Toriaco capellam S Humberti ecclesiam de Braniaco ecclesiam de Marchia in prioratu de S Salvio ecclesiam de Cruso Villa ecclesiam de Cruso Castro ecclesiam de S Mauricio ecclesiam de Samnisiaco ecclesiam de Narlodo ecclesiam de Cisselliaco in prioratu de Commagniaco omnes ecclesias de Molendinis capellam de Janua ecclesiam de S Petrusio cum appendiciis omnium supradictarum ecclesiarum Hanc autem ecclesiam videlicet de S Petrusio dilectus noster Bertrannus precentor Eduensis ab abbate et monachis Eduensibus in vita sua possidendam per manum nostram tenebat sed ut per ejus obitum in pace et absque omni calumpnia ad monachos prenominatos reverteretur memorato abbati concessimus illam in his nominatis ecclesiis Abbas vel priores supradictorum locorum capitulos nobis et successoribus [] nostris presentabunt que acceptatura animarum sacramentis fideliter exequenda redditus constitutos monachis antequam ecclesiis investirentur facient et ut firma et stabilis nostra sit confirmatio atque concessio presentem paginam sigillo nostro munire voluimus [] Humbertus archidiaconus Durandus precentor Guido sacrista Mathias de [] Tibaudus archipresbyter Philippus monachus Galo prior de monasterio Petrus de S Salvio Actum est hoc Nivernis anno ab incarnatione domini MCLXI