Charter Document - 02080016
Charter Number: | 02080016 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne res que geruntur oblivionis miseria deleantur litterarum serie posterorum memorie traduntur Quare consuetudines nos sequentes omnibus hominibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod Bernardus de Alona medietatem decimarum de villa que vocatur Villena et omnes decimas de alia villa que vocatur Calma que sibi pertinebant jure hereditario laudante Walterio fratre suo Deo et S Martino Eduensis suburbii monachisque ibi Deo famulantibus pro remedio anime sue et animarum antecessorum suorum dedit et librum evangeliorum super altare beati Martini in testimonium oblationis uterque frater posuit et jurejurando ut predictum pactum tenerent firmavit videntibus et audientibus quam plurimis de quibus quorumdam nomina sub titulare voluimus Signum Petri prioris claustralis S Hugonis de Riveau monachi S Pagani monachi S Bernardi de Corrabo S Hugonis filii sui S Willelmi Bertranni S Bernardi de Sancto Symphoriano S Galonis filii Seguini S Johannis filii Bonerici S Duranni capellani Ad majorem firmitatem in alio loco conjuges utrorumque fratrum hanc donationem laudaverunt Conjux predicti fratris Bernardi Dannodis nomine apud Sanctum Martinum audientibus istis Bernardo de Corrabo et Hugone filio ejus et Duranno capellano laudavit uxor vero predicti Waltherii apud Magabrum istis audientibus Hugone de Colungis Wuillelmo Bertranno Bernardo capellano de Magabro hoc idem laudavit et cum matre Bernardus filius Waltherii Postea in conspectu venerabilis domni Henrici Eduensis episcopi et domni Walterii predicti loci abbatis atque domni Walterii Eduensis archidiaconi hec actio est recitata et per manus eorum ab utroque fratre est corroborata videntibus et audientibus Seguino Senescali Hugone de Colungiis Landrico fratre ejus Hugone de Rivello anno ab incarnatione domini MCLI Eugenio papa in cathedra residente regnante Ludovico rege Francorum Odone ducatum tenente in Burgundia Postea longo tempore peracto filii predicti Bernardi Bartholomeus scilicet et Bernardus et Wido hoc idem donum laudaverunt videntibus et audientibus his Philippo priore Guichardo monacho Rotberto de Torceio monacho Girardo Antelmo monacho Bernardo de S Symphoriano Girardo Decano de Solmanno Rotberto de Chalma Rainaldo de Barna Ligerius de Melcho Tetbaudo villano Willelmo de Tilio Huvulin de Spina