Charter Document - 02080014

Charter Document - 02080014


Charter Number: 02080014
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Dei gratia Eduorum episcopus notum esse volo cunctis fidelibus [] Quod Bernardus venerabilis abbas S Martini Eduensis cum Bovone Avalonensi priore et aliis monachis adiit presentiam nostram orans humiliter ac deposcens ut donaremus ei et ecclesie sibi commisse ecclesiam de Maniaco que sita est in territorio Avalonensi Cujus peticioni assensu et consilio Seguini de Aligniaco tum temporis ecclesie nostre decani Stephani et Stephani de Roca Avalonensis archidiaconi aliorumque clericorum nostrorum annuimus et auctoritate nobis a Deo concessa predictam ecclesiam sibi et successoribus suis jure perpetuo tenendam concessimus hoc modo ut quandiu Letardus presbyter qui ipsam ecclesiam tenet et huic donationi interfuit vixerit triginta solidos et totidem candelas annuatim Avalonensi priori persolvet Post obitum vero ejusdem erit de feodo presbyterali medietas reddituum ad predictam ecclesiam pertinentium tam in oblationibus quam in sepulturis et decimis alia vero medietas erit monachorum S Martini Avallonensis in integrum exceptis his que subnominantur communio infirmorum baptisma benedictio spere oblationes mulierum ab infantibus revelantium erunt ultra medietatem de feodo presbyterali Capellanum autem per succedentia tempora ibidem prior Avalonensis constituet salvo jure episcopali videlicet parata synodo et obedientia Hujus rei testes sunt plurimi Bertrannus precentor Hugo de Colungiis senescaldus Gauterius Eduensis archipresbiter Gauterius scriptor Philippus quondam abbas Girardus de Enzi Hugo monachus Willermus vigerius Actum est hoc Edue anno ab incarnatione Domini MCLXI