Charter Document - 02080013

Charter Document - 02080013


Charter Number: 02080013
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1058
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Nicolaus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis in Christo Gregorio venerabili abbati cenobii S Martini Eduensis omnique monasterii ejusdem congregationis In perpetuum quotiens a nobis illa tribui optantur que dationi incunctanter conveniunt anime nos decet libenter concedere et petentum desideriis congruens impertire suffragium atque ideo qui postulastis a nobis privilegium sedis apostolice monasterio S Martini in suburbio Edue civitatis sito cui preesse dignosceris quod constat a piissimo imperatore Karolo augusto ob amorem cunctipotentis et reverentiam ipsius confessoris beatissimi Martini propter suorum indulgentiam peccaminum vite que eterne remunerationem reformatum atque reedificatum facere deberemus inclinati igitur vestris postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium in quo divino nuncupati estis obsequio apostolice sedis patrocinio et privilegio communimus Volumus concedimus statuimus ut idem monasterium in nullo alicui nisi tantum apostolice ecclesie respondere teneatur et ab omni alia juridictione et subjectione liberum sit et exemptum et quod nulli imperatori nulli regum nulli antistitum nulli quacumque predito dignitate nulli unquam liceat de rebus mobilibus vel immobilibus que eidem monasterio per precepta a jam dicto piissimo imperatore Karolo sive ab aliis imperatoribus seu regibus vel ab aliis quibuscumque personis hactenus concessa sunt vel in futurum a quibuscumque de propriis fuerint jure condonate sub cujuslibet causa occasionis vel specie munere vel offerre neque suis usibus applicare et cuncta que ibi oblata sunt vel offerri contigerit a presenti tertie decime indictionis tempore [] et sine inquietudine in substentatione jam dicti monasterii et usibus abbatum et monachorum sub regula patris Benedicti ibi Deo militantium volumus et precipimus possideri ea videlicet conditione quod nullus episcopus dicte civitatis neque comes in prefato monasterio cum omnibus ad se pertinentibus suis rebus audeat applicare atque in aliquo usurpando adjungere Sed liceat servis Dei ibidem degentibus sine alicujus inquietudinis molestia libere et quiete Christo militare Item constituimus ut obeunte abbate ejusdem monasterii illum dari vobis in abbatem volumus et preponi quem fratres communi consensu elegerint aut Romanus pontifex providerit ordinandum aut subjectione monachorum ejusdem loci consenserit ordinatum Hoc quoque capitulo presenti subjungimus ut locum avaritie secludamus nullum de regibus de episcopis de sacerdotibus velle de quibuscumque fidelibus per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatis vel clericorum aut presbyterorum vel de largitione chrismatis aut consecratione basilice vel de quibuscumque causis ad idem monasterium pertinentibus audere in qualibet specie premii loco quidquam accipere neque eidem abbati pro ordinatione sua aliquid dare Neque episcopus civitatis ipsius nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus ibidem missas agat publicas neque stationes vel visitationes in eodem cenobio indicet vel faciat ne servorum Dei quies quocumque modo populari conventu valeat perturbari neque paratas aut mansionaticos vel procurationes presumat exigere Susceptionem autem fidelium et religiosorum atque beneficentiam quam jubet apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum non modo fieri ibidem non denegamus verum etiam suademus Si quis vero episcoporum sacerdotum abbatum judicum comitum aut secularium personarum contra hanc nostre institutionis paginam venire tentaverit percussus apostolico anathemate potestatis honorisve sui dignitate careat reumque se coram divino judicio cognoscat Et nisi ea que male sunt acta defleverit a sacratissimo corpore Dei et Domini nostri J C alienus fiat atque eterno examini districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri J C questus et hic fructum bone actionis accipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Datum Florentie quarto kalendarum januarii anno ab incarnatione Domini MLVIII per manum Humberti sancte ecclesie Silve Candide episcopi et apostolice sedis bibliothecarii anno I pontificatus Domini pape Nicolai II indictione VIII