Charter Document - 02080011
Charter Number: | 02080011 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0949 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus divina propitiante clementia Francorum rex notum volumus fieri omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quod anno Dominice incarnat DCCCCXLIX cum Hugo precelsus Marchio filius Richardi fidelis nostri et Gilbertus Comes nec non proceres regni Burgundie in Edua civitate convenirent de consultu sancte Dei ecclesie atque utilitate regni tractaturi inter cetera Hildebodus Cabilonensis episcopus et monachi Cluniensis cenobii querimoniam fecerunt pro destitutione religionis monasterii S Martini in suburbio ejusdem civitatis siti quod olim omni religione ac honore fuerat precipuum nunc autem funditus sue dignitatis statu ac abbatis patrocinio pene privatum Perquirentibus igitur invicem personam cui hoc onus salubrius imponeretur astiterunt monachi ejusdem loci cum privilegio Gregorii pape poscentes ut sicut in eodem continebatur electio sibi concederetur Qua concessa unanimiter elegerunt quemdam ex propriis nomine Humbertum quem et ascitum non multis diebus interjectis festivitate videlicet S Philiberti eisdem principibus obtulerunt quorum electioni congratulantes petitionibusque eorum assensum prebentes predictam abbatiam cum omni integritate vice nostri eidem Humberto commisere sed quia idem locus manu regia erat dandus predictus nostre celsitudinis presentiam adiit quantocius unde ob nostre conjugis interventum astantibus quoque et faventibus regni nostri primoribus Arthaldo scilicet archiepiscopo Goslino et Achardo presulibus venerabilique abbate Gingmaro Ragenoldo etiam Bernardo et Theodorico comitibus cum reliquis fidelibus nostris pro remedio anime nostre seu progenitorum nostrorum eumdem locum ad reparationem religionis ei concessimus Quo circa nostre altitudinis preceptum fieri ac prelibato abbati Humberto dari precepimus per quod prefata abbatia cum cellula que vocatur Enziacus et omnibus appendiciis regulariter teneatur Et ut hec nostre auctoritatis concessio inviolabiliter conservetur manu propria eam subter firmantes annuli nostri imagine corroborari jussimus Signum Ludovici gloriosissimi regis Datum in Edua civitate IV idus nov indict VII anno XIV regnante Ludovico glorioso rege