Charter Document - 02080005
| Charter Number: | 02080005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 0879 - 0887 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Adalgarius divina miseratione sancte Matris ecclesie Beati Nazarii presul [omnibus ad quos] hoc scriptum nostre mediocritatis pervenerit pie in Christo viventibus Decedente dive recordationis Karolo gloriosissimo imperatore augusto qui hanc [ecclesiam pluribus] donis ampliavit videlicet nostro tempore abbatiam Flaviniacum eternaliter jam dicte ecclesie confirmavit filius ejus domnus Hludovicus gloriosus rex [qui] ex more reg[io heredi]tate successit Imminentibus ergo peccatis et consurgentibus iniquorum filiis regie illius potestati a Deo ordinate contradicere et pro posse contraire non timentibus nos quoque qui tunc supra scripte ecclesie preesse videbamur non eorum minis nec illatis cedentes damnis sed pro debito in illius fidelitate perdurantes quem et electione et genere regem esse noveramus multa et inaudita mala ab iisdem suis infidelibus sustinuimus et pene universa parochia nostra depredata et ecclesiarum res annulate sunt Ob quam rem deprecantibus nobis sub Theoderico comite villam Beliniacum que retro ab ecclesia Sancti Nazarii ex longinquo fuerat abstracta precepto sue auctoritatis restitui et ad usus canonicorum nimium destitutorum eternaliter delegavit Eo autem abeunte viam totius carnis magnificus dux Boso comitatum Augustodunensem pacifica susceptione adeptus est Cujus munificentiam humili prece precantes obtinuimus amore et timore Dei ut in elemosina domni Karoli imperatoris augusti filiique sui Hludovici atque sue cujus tunc potestatis erat ob amplioris firmitatis augmentum ipsum preceptum quod ex inde factum fuerat sub altare Beatissimi martyris Nazarii mittere juberet Nam et ex alia villa Lucennacum similiter idem piissimus dux agere non omisit Nobis autem cujus tempore hujusmodi largitionis pia confirmatio omnipotentis Dei misericordia operata est visum fuit ut una villarum id est Beliniacum stipendiis clericorum sancti Nazarii scripto nostre auctoritatis confirmaremus Ad hoc enim Dei adminiculo eam impetravimus credentes non solum illis qui contulerunt premium affectorum sed nec nobis cujus deprecatio per misericordiam Dei collata est remunerationem defecturam Statuimus ergo et auctoritate Beati Petri immo per eam nobis a Deo collatam decernimus ut hec sacre res sine aliqua substructione aut injusta minoratione vel commutatione usibus canonicorum sancti Nazarii deserviant corumque utilitatibus necessaria subministrent id est villa Beliniacum cum curte indominicata culture iiij quarum una est ad Vicum altera ad Caubiacum tertia ad Escareta quarta ad Beliniacum campi ij Sacionem modiorum xx et dimidium Molendini iij prata magna duo silvule iij quas forestes vocant capella j absque dote in honore Sancti Germani mansi vestiti x et medius mansi meditari quinque et medius mansus apsus j Laisinorum x et viij in villa Escareta mansi vestiti v quartarius j Laisinorum xvj mansi meditari v Molendinum j in villa Senciniaco mansi viij Laisinorum v in villa Vulcerio mansi iij et medius Laisinorum iiij in villa Bouvaco mansi v Laisinorum vij in villa Vico ecclesia j habens mansos viiij Laisinorum j et terris vineis pratis ad eamdem pertinentibus reddentem solidorum l in ipsa villa mansi v tria meditari modiorum xiij Laisinorum v In prato Ambleno ecclesie due reddentes solidorum x mansi xx tres abse sensiles atque prata ad se pertinentia Laisinorum xxviiij Scabronam villam et Camiacum et Alussam cum omni integritate preter ecclesiam in Scabrona et alteram ecclesiam desertam que ad ipsam pertinet et iiij mansos quos tenent Rainarius Ganduinus Udfardus Monaldus quos sancto Andochio dedimus et preter vineam in curtili et planta que est in Alussa In villa Boliantum mansi iij [] et de Capitaneis solidorum xv Sunt simul mansi cj dimidius et quartarius j Laisinorum ciij domuncule ij [] autem que ex hac villa pertinent videlicet Arcegnanum [] Laisinorum xiij ad Colonicas cultura j In Campilis pratum j In Vellena mansum j Laisinorum iiij In Uscarias pratum j In villa Vagane mansum reddentem l mansum Parteringum j Laisinorum j In Scabrona ecclesiam j et alteram desertam et mansos iiij supra nominatos In Curtili [] Planta in Alussa supra dicta In Magnaco mansos ij cum apsitate quos Ragenfredus et Raillandus tenent In Crispeis Laisinorum xxx In Boliantus villa Laisinorum xij et de capitancis [] In Auriaco Molendinum j Sancto Andochio Sedeloco ad stipendium suorum canonicorum quos ibi Deo miserante ex novo mittimus eternaliter concedimus et confirmamus quatenus a completis Domini largitionibus uterque grex tam sancti Nazarii quam sancti Andochii adjutus libentius et licentius Deo valeant militare orantes assidue pro statu totius regini atque pro domno Karolo gloriosissimo imperatore augusto et pro filio ejus Hludovico rege atque glorioso duce Bosone nec non et inclito comite Tetrico eorumque uxoribus atque liberis qui sunt vel futuri fuerint In anniversariis quoque supradictorum specialem super hoc accipiant refectionem memores etiam mei peccatoris cujus tempore hec omnipotentis Dei misericordia operata est Si quis autem fallacia Diaboli aut ceca cupiditate subreptus hec absterrere aut destruere nisus fuerit primitus defensante Deo conatus ejus omnibus viribus careat secundo usque ad satisfactionem a sanguine et corpore Domini nostri Jesu Christi atque a liminibus sancte Dei ecclesie totiusque noverit cristianitatis consortio sequestrandum et cum Juda traditore et fure sacrilego qui ea que pauperibus eroganda erant loculos habens furabatur noverit eterno supplicio mulctandum Quod si nec resipuerit et incepta pertinacia perduraverit non reminiscens potentie Dei nec recordans judiciorum justorum anathema sit a Patre et Filio et Spiritu sancto Successoribus autem nostris neminem super hoc gravari credimus sed potius letari cum ea que ante a laicis usurpata habebantur canonicorum suorum usibus viderit deputata Duo autem scripta uno tenore ideo scribere jussimus et unum sancto Nazario alterum vero sancto contulimus Andochio ut in utrisque eorum utraque equaliter inveniri possit divisionis largitio ut inviolabilius observetur manibus propriis subter eum firmavimus Adalgarius sancte Matris ecclesie Augustodunensis episcopus subscripsi
