Charter Document - 02080004

Charter Document - 02080004


Charter Number: 02080004
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0877
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus ejusdem Dei omnipotentis gracia imperator augustus Si Dei servicio atque cultui mancipatis emolumentum nostre imperialis celsitudinis exhibemus et ad presentem vitam facilius transigendam et ad eternam felicius obtinendam id nobis prodesse confidimus [] Noverit igitur omnium fidelium Dei ecclesie nostrorum tam presentium quam et futurorum solertia quod Boso dux et missus Italie sacrique palacii nostri carissimus archiminister ad nostram accedens mansuetudinem deprecando ut sancto Martino et fidelibus in ejusdem cenobio Domino famulantibus quod est in suburbio Augustodunensis urbis situm quasdam villas concederemus que vocantur Vitriaria villa cum capella in honore S Martini sita scilicet in pago Augustodunense Novus vicus etiam in eodem pago sita similiter cum capella in honore S Germani edita Cujus amabillimis precibus[] concessimus perpetuo inrevocabiliter prefatas villas superius nominatas cum omni illarum integritate cum mancipiis utriusque sexus vineis silvis pratis pascuis aquis aquarum[] distributis et cum omnibus appendiciis rationaliter pertinentibus Unde hoc altitudinis nostre preceptum fieri et Badiloni venerabili abbati jam dicti cenobii et monachis ibidem Domino deservientibus dari jussimus ut ab hodierna die et deinceps memorate res tam pro remedio anime genitoris nostri Hludovici piissimi augusti et genitrice nostra augusta nec non pro nobis et conjuge nostra Hyrmentrude que decessit et Richilde que superest cum iis que etiam a memorato nobis Bosone duce ad cujus saluberrimam deprecationem fieri hoc preceptum jussimus in prelibato jam sepe loco ob restaurationem predicte ecclesie S Martini seu etiam ad supplecionem omnium necessitatum fratrum ibi perpetualiter degencium confirmandam decernimus Ut autem hec nostre munificentie largitio firmior habeatur et inviolabilius per omnia tempora servetur manu nostra eam firmavimus annuli que nostri impressione insigniri jussimus Sigillum Karoli gloriosissimi imperatoris augusti Sigillum Karoli gloriosissimi imperatoris augusti Ebbo notarius ad vicem Gauzelini recognovit Datum anno XXXVIII regni Karoli imperatoris augusti in Francia et in Italia I Actum Vesontione civitate feliciter in Dei nomine Amen Ebbo notarius ad vicem Gauzelini recognovit Datum anno XXXVIII regni Karoli imperatoris augusti in Francia et in Italia I Actum Vesontione civitate feliciter in Dei nomine Amen