Charter Document - 02080002

Charter Document - 02080002


Charter Number: 02080002
Cartulary Title: Essai Historique sur l'Abbaye de Saint-Martin d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0855
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte [] Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus et futuris quia quidam nostrorum fidelium nomine Rotbertus ad nostram accedens sublimitatem innotuit qualiter secum quidam regni nostri fidelium nomine Almannus quedam mancipia de suo beneficio commutasset seu concam lasset Dedit igitur idem Rotbertus de mancipiis sui beneficii pertinentibus ecclesie S Martini que est structa prope civitatem Augustodunensem ad partem prenominati Almanni in jus proprietarium habendum et libertum faciendum mancipium unum nomine Frodonem et filias ejus duas Wandala et Adalsinda Et e contra dedit idem Alamannus de sue proprietatis mancipia sex ad partem prescripte ecclesie S Martini atque Rotberti in jus ecclesiasticum habendum id est Theotardum et Adalgarium Gislarium Nictildim et Gislevergam et Godelbertum Unde et duas commutationes equo tenore conscriptas et legaliter roboratas suppliciter petierunt ut eas per nostre auctoritatis precepto plenius in Dei nomine confirmare dignaremur Quorum inquam petitionibus libenter assensum prebentes hoc altitudinis nostre scriptum fieri jussimus per quod precipimus atque firmamus ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti sicut in memoratis commutationibus continetur jure firmissimo teneat atque possideat et faciat exinde quidquid elegerit Et ut hec nostre confirmationis auctoritas perpetuam in Dei nomine obtineat vigorem de anulo nostro subter eam jussimus sigillari Eneas notarius ad vicem Hludovici recognovit et Data X kal septembris indictione I in anno XV regni Karoli gloriosissimi regis Actum in villa Bonogilo in Dei nomine feliciter Amen