Charter Document - 02071010
Charter Number: | 02071010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili fratri et amico dilecto Stephano Dei gratia Eduensi episcopo Bernardus divino munere Portuensis et Sancte Rufine episcopus salutem et vere dilectionis affectum Quid amoris et sollicitudinis pro nostris amicis in ipsorum negotiis impendere studeamus multis per experientiam est notum vobis quoque tam ex relatu quam ex auditu frequenti non debet esse ignotum Confisi de puritate dilectionis quam ad nostros habemus amicos nos per vestra scripta rogastis ut in vestro negotio nostram pro vobis consuetudinem servantes curam exhiberemus amici Scripta igitur vestri cum amore suscipientes circa nos vestram in hoc caritatem agnovimus quod de nobis sicut in litteris vestris significabatis ita confidebatis et presumebatis sicut vos de nobis presumere amamus pariter et optamus Quod ergo juxta votum vestrum in causa Seguini nostram non sentis operam efficacem sciat discretio vestra quod quocunque fuerit esse non potuit nostri circa vos ullus amoris defectus Verum moram faciente nuntio vestro cum de communi voluntate cardinalium et consilio procederet ut respectu et consideratione devocionis et amoris quem erga romanam ecclesiam dilectus et diligendus curie abbas Sancti Germani Parisiensis habet et opere ipso demonstrat dominus papa in presentiarum Seguinum de abbatia sua investiret auctoritate nostro tamen consilio dilatum est et venerabilibus Auctissiodorensi et Trecensi episcopis causa commissa est terminanda ut interim vos tam per nos quam per alios vestros amicos voluntatem curie cognoscentes velitis quod et ipsam velle sentitis fraternitati vestre dilectionis amico animo consulimus in Domino exortamur et attente precamur quatinus ob reverentiam et amorem curie cujus quidem ea est voluntas ut propter abbatem Sancti Germani Seguino nepoti ejus benefaciat et provideat causam cum eo non solum intrare obmittatis sed magis insuper quod dominus papa ob vestrum honorem complere dimisit quantum ex vobis est compleri velitis atque curetis alioquin si aliam vobis placuerit eligere vestram ecce dicimus quod sentimus niti et laborare potestis sed in hac causa vos posse proficere non videmus ei namque labori bonum est incombere ubi aliquis promittitur effectus sed frustra niti et ex suo nisu nichil aliud quam odium adquirere quam sit reprehensioni obnoxium vestra quesumus penset et caveat discretio Preterea sciatis quod abbatiam illam non potestis vobis retinere quia jura et justicia eam vobis contradicunt habere