Charter Document - 02070112

Charter Document - 02070112


Charter Number: 02070112
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido Dei gratia Eduensis episcopus universis presentibus et futuris notum facimus dedisse et imperpetuum concessisse dilecto nostro Willermo de Sancto Symphoriano et ejusdem heredibus qui sergenteriam quam capitulum Eduense dicto Willermo concessit post dictum Willermum possidebunt domum nostram sitam in claustro Eduensi inter domum que fuit Galtheri de Reigni canonici Eduensis et domum illam que fuit Acheri presbiteri pro sex denariis annui census nobis et nostris successoribus in marcio persolvendis quam domum idem Willermus de centum quadraginta libris Divionensium redemit pro quibus prior et conventus Sancti Symphoriani Eduensis ipsam domum habebant titulo pignoris obligatam Quod ut ratum et firmum habeatur presentes litteras dicto Willermo contulimus sigilli nostri testimonio roboratas Datum anno Domini millesimo CC tricesimo primo mense mayo