Charter Document - 02070110
Charter Number: | 02070110 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Eduensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Ex litteris capituli tui nobis innotuit quod ecclesia Castri Censorii sicut antecessoribus fuerat de jure subjecta ita et tibi debeat racione pontificalis officii subjacere Unde nos jura tua tam in hoc quam in aliis integra tibi volentes et illibata servari prefatam ecclesiam sicut ad jus episcopale pertinet et tu etiam sine controversia nosceris obtinere tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Verone X kalendas februarii