Charter Document - 02070098

Charter Document - 02070098


Charter Number: 02070098
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1298
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnacionis ejusdem millesimo ducentesimo nonagesimo octavo mense junii ego Stephanus dictus Fourniers dou chemin de Luy la Gaite notum facio universis presentibus et futuris quod ego sum et esse debeo homo tallia bilis alte et basse justiciarius et conditionis manus mortue reverendi in Christo patris Hugonis Dei gracia Eduensis episcopi et omnes res et possessiones meas ubicumque sint assero ejusdem conditionis esse volens et concedens quod dictus dominus episcopus Eduensis me et omnes res et possessiones meas tamquam res conditionis predicte capiat vel capi faciat et expectet quocienscumque sibi viderit expedire promittens sub obligatione omnium bonorum meorum et per juramentum meum super sancta Dei evangelia datum contra predicta omnia et singula non venire nec contra venienti aliquo modo consentire in futurum volens me compelli ad premissa tenenda per curiam domini ducis Burgundie tamquam ex re cognita et adjudicata in dicta curia cujus jurisdictioni quo ad hoc me suppono heredesque meos et omnia bona mea In cujus rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogavi et obtinui apponi Actum in presencia Radulphi de Sinemuro clerici notarii dicte curie apud Vitellum dampni Petri de Edua baillivi de Auxaio militis Johannis de Grangiis Regnauldi de Thoiseyo clerici Guillermi dicti Pepin et magistri Petri officialis Flavigniacensis testium ad hoc specialiter vocatorum anno et mense predictis