Charter Document - 02070091

Charter Document - 02070091


Charter Number: 02070091
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mandate
Date: 1295
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos Johannes de Chiemtrellis miles domini regis baillivus Matisconensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos Robertum clericum nostrum constituimus et ordinamus ad tradendum et deliberandum quantum in nobis est domino episcopo Eduensi juridictionem et justiciam omnimodam civitatis Lugdunensis necnon et castrorum archiepiscopatus Lugdunensis que ad manum domini regis tenentur juxta mandatum dicti domini regis nobis et gardiatori civitatis Lugdunensis super hoc directum et ad demandandum executioni loco nostri quantum in nobis est omnia et singula que in dicto mandato regis continentur Nos vero quantum ad hoc eidem Roberto committimus vices nostras mandantes universis et singulis quatinus eidem Roberto in premissis et premissa tangentibus tanquam nobis pareant et intendant Datum sub sigillo nostro die sabbati post Assumptionem beate Marie Virginis anno Domini MCC nonagesimo quinto