Charter Document - 02070089
Charter Number: | 02070089 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo quinto mense julii ego Mathildis relicta domini Guillermi quondam majoris de Sedeloco militis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sine deceptione et fraude sine vi metu et dolo ad hoc inducta sciens prudens et spontanea pro evidenti utilitate mea et urgenti necessitate necnon ad magus periculum evitandum vendo cedo concedo trado delibero atque quitto titulo pure perfecte et irrevocabilis venditionis reverendo patri in Christo domino Hugoni divina permissione episcopo Eduensi nomine episcopatus Eduensis et pro dicto episcopatu laude et voluntate et de consensu proprio Guillermi de Remilliaco domicelli mariti mei nunc michi in hoc auctoritatem suam et consensum prestantis et conferentis generaliter et specialiter ea omnia et singula que habeo habere possum debeo et intendo habere tam de consuetudine approbata quam de jure scripto sive non scripto causa et ratione dotis et ypothece tacite vel expresse causa dotalicii vel donationis propter nuptias seu causa titulo et ratione cujuslibet alterius obligationis in tota majoritate de Sedeloco et in omnibus reditibus exitibus proventibus commoditatibus aliis quibuscumque quicumque sint et quocumque nomine censeantur seu etiam possunt dici moventibus et existentibus de feodo dicti episcopatus Eduensis ubicumque dicti redditus exitus proventus et commoditates sint et quocumque loco moventibus et existentibus ut dictum est supra de feodo episcopatus Eduensis supradicti precio videlicet quadraginta librarum Turonensium parvorum quas a dicto reverendo patre in Christo domino episcopo Eduensi nomine dicti episcopatus recepi et habui in denariis computatis et in peccunia legitime numerata per manum sapientis hominis Colardi dicti Chapelu de Noes nunc baillivi dicti domini episcopi Eduensis apud Sedelocum et de dictis quadraginta libris Turonensium de mandato et voluntate dicti Guillermi nunc mariti michi in hoc consentientis me teneo voco et habeo in plenum pro pagata penitus et contenta Quapropter ego de mandato et voluntate dicti mariti mei de omnibus et singulis antedictis superius declaratis et specificatis et universo jure omnium et singulorum predictorum me penitus devestio [] Actum in presentia Petri notarii de Sinemuro Hueti de Bierreyo domicelli et Johannis de Bierreyo testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis