Charter Document - 02070088

Charter Document - 02070088


Charter Number: 02070088
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Complaint
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Guillermus miseratione divina episcopus Ambianensis salutem in Domino sempiternam Noveritis quod anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto die mercurii in octabis Purificationis beate Marie Virginis congregatis personis ecclesiasticis provincie Lugdunensis apud Matisconem seu procuratoribus earumdem ad tractandum super subventione quam excellentissimus princeps dominus Philippus Dei gratia Francorum rex a dictis personis pro tuitione totius regni sui sibi fieri supplicabat reverendus in Christo pater ac dominus Hugo Dei gratia episcopus Eduensis gerens administrationem archiepiscopatus Lugdunensis ipsius sede vacante protestatus fuit coram nobis ibidem ex parte ipsius domini regis missis quod ecclesiam Lugdunensem non intendebat in aliquo obligare seu etiam onerare in subventione predicta et inde petiit has nostras litteras sibi dari In cujus rei testimonium sigillum nostrum ipsis litteris duximus apponendum Datum anno die et loco supradictis