Charter Document - 02070082

Charter Document - 02070082


Charter Number: 02070082
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1291
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis ejusdem MCC nonagesimo primo mense martio ego Philippus de Loigiis domicellus notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum ego in gaigeriam tradiderim et obligaverim reverendo patri in Christo ac domino domino Hugoni Dei gratia episcopo Eduensi terram meam et homines meos omnes exitus redditus et proventus vineas et prata mea villarum de Sancto Dyonisio et de Sancto Johanne in Vallibus et quicquid habeo aut habere possum et debeo quoquo modo in dictis villis finagiis pertinentiis et appenditiis earumdem que omnia sunt et movent de feodo ipsius domini episcopi Eduensis videlicet pro ducentis libris Turonensium michi ab ipso domino episcopo Eduensi mutuatis et solutis in numerata pecunia prout in litteris quibusdam super hoc confectis sigillatis sigillis curie domini ducis Burgundie et reverendi in Christo patris domini episcopi Cabilonensis plenius continetur ego prefatus Philippus pro urgenti necessitate mea postea ultra ducentas libras Turonensium predictas recepi causa mutui legitimi et habui in numerata pecunia ab ipso domino episcopo Eduensi centum libras Turonensium de quibus me teneo plenarie pro pagato quittans ipsum dominum episcopum penitus de eisdem pro quibus centum libris Turonensium et dictis ducentis libris ejusdem monete obligo et in gaigeriam trado et delibero prefato domino episcopo Eduensi terram homines exitus redditus et proventus prata vineas et omnia alia que habeo et habere possum et debeo quacumque causa in villis finagiis pertinentiis et appenditiis supradictis tam in domibus mansis terris pratis vineis censivis corveis nemoribus talliis hominibus feodis retro feudis justiciis dominiis magnis et parvis quam in aliis bonis et commodis reditibus et proventibus quibuscumque que omnia et singula sunt et movent et esse recognosco de feodo ipsius domini episcopi Eduensis volens insuper et concedens quod idem dominus episcopus Eduensis predicta omnia et singula teneat et possideat fructus suos quasi ex re sua propria modis omnibus faciendo sine acquictatione aliqua tanquam res feodales quousque dicte trescente libre Turonensium fuerint sibi integraliter persolute et cum ego litteras habeam sigillatas sigillo ipsius domini episcopi Eduensis pro predictis rehabendis cum dictas ducentas libras michi primo mutuatas sibi soluerim nolo quod dicte littere sibi prejudicient ymo teneor eidem solvere trescentas libras Turonensium predictas antequam predicta obligata et in gaigeriam tradita valeam rehabere promittens insuper per juramentum [] Actum in presentia Johannis de Talento notarii de Nuciaco Martini filii Hugonis Frasier Hugonis Mydelo et Agnetis uxoris Symonis de Albergamento in Nemore testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis