Charter Document - 02070079

Charter Document - 02070079


Charter Number: 02070079
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1290
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Nicolaus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni episcopo Eduensi salutem et apostolicam benedictionem Habet in nobis tua sincera devotio ut in hiis precipue que ad salutem pertinent animarum nos invenias ad gratiam liberales Exhibita nobis tua petitio continebat quod cum tu jam senio sis affectus virium exaustus vigore ac alias corporis debilitate gravatus diocesim tuam que sicut accepimus satis extat longe lateque diffusa absque magna incommoditate proprii corporis et persone periculo non potes personaliter prout ad tuum spectat officium visitare quare nobis humiliter supplicasti ut providere super hoc paterna sollicitudine dignaremur Nos itaque devotionis tue precibus inclinati quod predictam tuam diocesim ceteraque loca ipsius in quibus per te fuerit visitationis officium impendendum per vicarium tuum quem duxeris assumendum ad hoc ydoneum visitare ac procurationes ratione visitationis hujusmodi recipere moderatas necnon omnia que ad hujusmodi pertinent visitationis officium exercere libere valeas non obstantibus utriusque concilii Lugdunensis vel quibuslibet aliis constitutionibus vel consuetudinibus super hoc in contrarium editis vel obtentis auctoritate tibi presentium indulgemus Nulli ergo [] Si quis autem [] presentibus post quinquennium minime valituris Datum Rome apud Sanctam Mariam Majorem X kalendas januarii pontificatus nostri anno secundo