Charter Document - 02070059

Charter Document - 02070059


Charter Number: 02070059
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Approval
Date: 1276
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos frater Regnaudus dictus abbas Fonteneti notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia constituta personaliter Adelina de Viellon uxor Stephani Boucherici filii majoris de Nogento juxta Montem Barrum recognovit coram nobis ex certa scientia sine cohercione et circonvencione aliquibus laude voluntate et assensu dicti Stephani mariti sui ut asserit se vendicionem quam dictus maritus suus fecit reverendo patri ac domino domino [Girardo] episcopo Eduensi de quadam domo sita apud Alisiam et de vineis sitis in finagio de Alisia spectantibus ad dictum Stephanum velle scire laudare et confirmare et penitus quittare eidem reverendo patri omnes actiones et omnia jura que et quas ipsa habebat habere poterat et debebat ratione dotis ypothecate tam tacite quam expresse seu dotalicii vel donationis propter nupcias vel modo omni alio qualicumque et quod ipsa in predictis nichil de cetero petet per se vel per alium nec etiam reclamabit ymo promisit coram nobis dicta Adelina per juramentum suum prestitum super sancta Dei evangelia [] In cujus rei testimonium ad preces et requisitionem dicte Adeline presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Actum et datum anno Domini millesimo CCLXX sexto mense octobris