Charter Document - 02070049
| Charter Number: | 02070049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1272 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio decano ecclesie Sancti Stephani Trecensis salutem et apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam venerabilis frater noster episcopus Eduensis quam predecessores ipsius Eduensis episcopi qui fuere pro tempore decimas castra villas terras domos ortos prata nemora silvas molendina pascua redditus possessiones maneria jura jurisdictiones et quedam alia bona ad sedem episcopalem spectantia nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo datis super hoc litteris factis renuntiationibus penis adjectis et juramentis interpositis concesserunt in ipsius sedis non modicam lesionem quorum aliqui dicuntur super hiis in forma communi a sede apostolica confirmationis litteras impetrasse Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio subvenire discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ad dictam sedem spectantibus per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus litteris renuntiationibus penis juramentis et confirmationibus supradictis ad jus et proprietatem ipsius sedis legitime revocare procures contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum apud Urbemveterem X kalendas augusti pontificatus nostri anno primo
