Charter Document - 02070037

Charter Document - 02070037


Charter Number: 02070037
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos magister Johannes de Blanesco officialis Lugdunensis pro domino episcopo Eduensi gerente administrationem archiepiscopatus Lugdunensis ipsius sede vacante notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Stephanus de Laia filius quondam Jaquineti de Laia de Chaselles coram nobis constitutus major quatuordecim annis ut ipse per juramentum asserit sciens prudens et spontaneus considerata ut asserit evidenti et manifesta utilitate sua vendit et titulo pure et perfecte venditionis tradit cedit et concedit domino Miloni de Vallibus decano Lugdunensi et suis in perpetuum precio sexaginta et duodecim solidorum Viennensium de quibus ipse Stephanus se habet et tenet integre pro pagato ea que inferius subsequuntur videlicet sex solidos Viennensium debitales quos debet ut dicitur Stephanus Perchi super prato de la Lecheri sito apud Chaselles juxta pratum dicti domini decani ex una parte et juxta pratum Johannis Filus ut dicitur ex altera de quibus sex solidis Viennensium venditis et de omni jure quod habet in eis se devestit dictus Stephanus et Petrum Rosseti clericum nomine et ad opus dicti domini decani per quemdam librum quod sibi tradit in signum investiture investit de eisdem [] Datum anno Domini MCCLX octavo mense septembris