Charter Document - 02070034

Charter Document - 02070034


Charter Number: 02070034
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1259
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo et dilectis filiis decano et capitulo Eduensibus salutem et apostolicam benedictionem Meritis vestre devotionis inducimur ut quam digne possumus vobis libenter gratiam faciamus Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati ut ad receptionem alicujus in canonicum seu provisionem cujusquam in pensionibus vel beneficiis ecclesiasticis per litteras sedis apostolice impetratas per quas non sit jus alicui acquisitum vel etiam impetrandas compelli minime valeatis nisi eedem littere impetrande de indulto hujusmodi plenam et expressam fecerint mentionem auctoritate vobis presentium indulgemus Nulli ergo [] Si quis autem [] Presentibus post quinquennium minime valituris Datum Anagnie VI kal maii pontificatus nostri anno quinto