Charter Document - 02070032
Charter Number: | 02070032 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Approval |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Girardus miseratione divina Eduensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis nos litteras venerabilis patris Henrici bone memorie quondam Eduensis episcopi predecessoris nostri inspexisse sub hec forma [] Nos vero predictam donationem approbamus et confirmamus in hunc modum quod abbas et conventus Ungiacensis satisfaciant nobis et successoribus nostris singulis annis de duobus modiis vini ad mensuram Flavigniacensem quos consueverunt solvere nobis et predecessoribus nostris in cellario suo de Alisia et de decimis terrarum illarum tantummodo de quibus nos sumus in possessione Preterea approbamus et confirmamus in quantum possumus donationem quam fecit venerabilis pater Anxellus bone memorie quondam Eduensis episcopus predecessor noster abbati et conventui Ungiacensi supradictis de domo Dei de Sinemuro in Auxois cum pertinentiis dicte domus In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari Datum anno Domini millesimo CC quinquagesimo septimo mense junii
Markups
Names Markup:
Girardus miseratione divina Eduensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis nos litteras venerabilis patris Henrici bone memorie quondam Eduensis episcopi predecessoris nostri inspexisse sub hec forma []embed Nos vero predictam donationem approbamus et confirmamus in hunc modum quod abbas et conventus Ungiacensis satisfaciant nobis et successoribus nostris singulis annis de duobus modiis vini ad mensuram Flavigniacensem quos consueverunt solvere nobis et predecessoribus nostris in cellario suo de Alisia et de decimis terrarum illarum tantummodo de quibus nos sumus in possessione Preterea approbamus et confirmamus in quantum possumus donationem quam fecit venerabilis pater Anxellus bone memorie quondam Eduensis episcopus predecessor noster abbati et conventui Ungiacensi supradictis de domo Dei de Sinemuro in Auxois cum pertinentiis dicte domus In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari Datum anno Domini millesimo CC quinquagesimo septimo mense junii