Charter Document - 02070031
| Charter Number: | 02070031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Eduensi salutem et apostolicam benedictionem Eduensi ecclesie que sicut te intimante accepimus per predecessores tuos gravata est onere debitorum paterno compatientes affectu auctoritate tibi presentium indulgemus ut ad solutionem debitorum hujusmodi minime tenearis nisi creditores eorum probaverint eadem conversa esse in utilitatem ecclesie memorate non obstantibus aliquibus litteris conventionalibus renuntiationibus seu confessionibus aut etiam juramentis contractus tempore interjectis Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Anagnie V kalendas augusti pontificatus nostri anno primo
