Charter Document - 02070030

Charter Document - 02070030


Charter Number: 02070030
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1255
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Eduensi salutem et apostolicam benedictionem Tua nobis fraternitas intimavit quod ex eo quod quidam decani archidiaconi et alii prelati ac rectores ecclesiarum tue civitatis et diocesis asserunt indulgentias a sede apostolica se habere quod ad suscipiendum sacros ordines et residendum personaliter in eorum ecclesiis compelli nequeant eedem ecclesie non modicum in spiritualibus sustinent detrimentum Quia vero dignum est ut iidem sicut ecclesiarum ipsarum stipendiis sustentantur ita eis impendant obsequia militie clericalis fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita predictos decanos archidiaconos prelatos et rectores ut indulgentiis ipsis et etiam si eorum aliqui a predecessoribus nostris sunt in subdiaconos promoti non obstantibus suscipiant sacros ordines prout earumdem ecclesiarum cura et prebendarum onus requirunt ac in eis personalem residentiam faciant ut tenentur monitione premissa per subtractionem proventuum ecclesiarum ipsarum appellatione remota compellas Datum Anagnie III idus julii pontificatus nostri anno primo