Charter Document - 02070029
| Charter Number: | 02070029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Eduensi salutem et apostolicam benedictionem Cum palleum insigne videlicet pontificalis officii ex parte tua fuisset a nobis per dilectos filios Petrum archidiaconum Eduensem et Haymonem rectorem ecclesie de Susseio Eduensis diocesis nuntios tuos cum ea qua decet instantia postulatum nos tuis supplicationibus inclinati ipsum de corpore beati Petri sumptum venerabili fratri nostro episcopo Lingonensi assignandum tibi per eum duximus destinandum ut illud tibi assignet sub forma quam ei sub bulla nostra mittimus interclusam et a te nomine nostro et ecclesie romane sub forma quam sub eadem bulla dirigimus fidelitatis recipiat juramentum Tu autem illo intra tuam ecclesiam utaris illis diebus qui expressi in ipsius ecclesie privilegiis continentur Ut igitur signum non discrepet a signato sed quod geris exterius intus serves in mente fraternitatem tuam monemus attentius et hortamur quatinus humilitatem et justitiam dante Domino qui dat munera et premia elargitur conservare studeas que suum servant servatorem et Eduensem ecclesiam sponsam tuam cures sollicite auctore Domino spiritualiter et temporaliter augmentare Datum Capue II nonas junii pontificatus nostri anno primo
