Charter Document - 02070026
| Charter Number: | 02070026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Eduensi salutem et apostolicam benedictionem Ut in locis religiosis numerus servitorum competens conservetur servetur religio et Deo obsequia debita impendantur opem libenter et operam exhibemus Cum igitur sicut nobis exponere curavisti in quibusdam tue civitatis et diocesis prioratibus tue jurisdictioni subjectis solus monachus immoretur in aliquibus vero sit diminutus numerus monachorum quamquam non decreverint facultates nos volentes in eis juxta possibilitatem locorum cultum augmentari divinum et haberi solitum obsequium personarum fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus abbates sive priores predictorum locorum quod in prioratibus ipsis personas instituant juxta quod ecclesiarum ipsarum suppetant facultates ac in locis reliquis consuetum restaurent numerum servitorum monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas non obstante si eorum ordini vel personis a sede apostolica est indultum quod in eis nequeat per litteras sedis ejusdem non facientes de indulto hujusmodi mentionem excommunicationis suspensionis vel interdicti sententia promulgari Datum Lugduni XII kalendas augusti pontificatus nostri anno septimo
