Charter Document - 02070025

Charter Document - 02070025


Charter Number: 02070025
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Eduensi salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut asseris predecessores tui multa et gravia contraxerint debita quorum occasione Eduensis ecclesia plurimum a creditoribus molestetur nos tuis supplicationibus inclinati devotioni tue ut hujusmodi debita non obstante quod iidem creditores a dictis predecessoribus litteras quod premissa debita fuerint in commodum ecclesie prefate conversa obtinuisse dicuntur nisi alias in utilitatem ejusdem ecclesie ipsa manifeste constiterit redundasse restituere nullatenus tenearis auctoritate presentium indulgemus Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Lugduni VI idus Februarii pontificatus nostri anno quarto