Charter Document - 02070019
Charter Number: | 02070019 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Durannus Dei miseratione Cabilonensis episcopus notum facimus universis presentem cartulam inspecturis quod Bartholomeus de Sancto Dyonisio et uxor sua Petronilla vendiderunt venerabili patri Galtero episcopo Eduensi pro novem libris Divionensium quicquid habebant a clauso dicti episcopi usque ad mansum Garini excepta domo suo et plastro quodam quod juxta est Dicti vero Bartholomeus et uxor ipsius de cujus capite erat res illa et Petrus et Vincencius filius eorumdem coram nobis constituti hanc venditionem laudaverunt et concesserunt Ad quorum petitionem et instanciam presentem cartulam sigillo nostro fecimus roborari Actum apud Sanctum Dyonisium in Valle anno gratie MCCXVII mense februario