Charter Document - 02070017
| Charter Number: | 02070017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1198 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gaultherius Dei gracia Eduensis episcopus dedi et concessi Willermo de Sedeloco celerario meo mansum qui est apud grangiam meam infra civitatem Eduensem quem tenebat Girardus de Genestei ita tamen quod dictus Willermus reddet michi singulis annis in festo sancti Martini hyemalis unum sextarium avene et duodecim denarios Eodem modo dedi et concessi heredibus prefati Willermi perpetuo possidendum Et ut donum meum ratum et firmum habeatur sigilli mei munimine roboravi Hujus rei testes sunt Girardus senescallus meus Eduensis Bertrannus prepositus meus et Hugo filius suus Paschelinus Stephanus cocus Girardus Henricus Porchet Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXXXVIII
